- LEBES et LEBETA
- LEBES, et LEBETAex Graeco λίβης, ὅτι λέιβεται ὕδωρ εἰς αὐτὸν, quod aqua ei infundatur nomen accepit. Virg. Aen. l. 3. v. 466.—— Dodonaeosque lebetas.Ubi ollas aereas interpretatur Serv. Proprie vas quodcumque, in quod aqua defunditur. Gloss. λέβης, cacabus, pollubrum, Curvos vocat Ovid. Met. l. 12. cavos Mantuan. Cuiusmodi lebetes tres vacuos Dionysio in Elide, in aedisicio 8. stadiis ab urbe distante, collocatos, eo obsignato; post moram vero aliquam, signo iterum avulso, ab ingressis vino plenos repertos, referr Aristor. de Mirac. Aud. Vide infra Thya. Sed et cineres excipiebant, in Tabernaculo Mosaico, et iuxta crateres, forcipes, fuscinulas, palas, alia. Altari aeneo inserviebant. Exodi c. 27. v. 3. Factes etiam lebetes eius, ad excipiendos cineres eius: ad quem vide Comm. A. Riveti Alium, in sacris Scitharum, lebetum usum commemorat Herod. quos catnes victimarum in lebetes, vel si hi desint, in ipsas earum alvos, coniectas cumque aqua commixtas, ossibus earundem (ob ligni desectum) suppositis succensisque, coquere solitos, prodit Musâ 4. Vide quoque 1. Sam. c. 2. v. 14. Sed et in ludis quibusdam minus illustribus Graeciae (qui a donis, quae dabantur victoribus, Δωρῖται dictr sunt) lebetes praemia fuisse, docet Iul. Caes. Scalig. poet. l. 1. c. 27. Non adeo contemnenda, si fuêre, quales Homer. memorat, λέβητας ἀργυρέους, in Odyss. lebetes argenteos, et qualibus Rom. luxuria, recentiori aevo, abusa est, vide Plin. l. 33. c. 11. Inde secundum nonnullos, quod lebetis formam reserret, Lebeta, aliter Lebiton, Lebitonarium, et Leviton, Levitonarium, Graece λεβητών, et λεβητωνάριον, apud Isid. Orig. l. 9. c. 22. et Suid. colobium est, s. tunica sine manicis villosa, quali Monachi Aegyptii uti soliti. Hier. de Tabennensibus Monachis, Praef. ad Regulam Pachomii, Nihil habent in cellis, praeter psiathium, inquit, et duo lebitonaria, quod Aegyptiis Monachis genus vestimenti est, sine manicis. Ex lino fuisse Dionys. Exiguus ait, in Vitis Patrum, Indunntur autem noctibus levitonis leneis praecincti lumbos etc. VideMacros Fratres in Hierol. et C. du Fresne in Gloss. in voce Lavitonarium ubi Lebetas et Lebetes occurrere apud Ruffin. observat. de Vitis Patrum l. 2. c. 7. et 9. Sed a Levitis potius voccm deducendam, docet Chr. Beckmann. Orig. Ling. Lat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.